- PORCI
- PORCIsolis hominum Aegyptiis, ad agrorum coltum adhibiti sunt. Nempe, ut apud Aelian. Histor. Anim. l. 10. c. 16. refert Eudoxus, τοῦ ςίτου ςπαρέντος, ἐπάγουςι τὰς ἀγέλας ἀυτῶν, αἰ δὲ πατοῦςι τὸν ςπορὸν καὶ εἰς ὑγρὰν τὴν γῆν ὠθοῦςι, ἵνα μένῃ ἔμβιος, καὶ μὴ ὑπὸ τῶν ὀρνίθων ἀναλωθῇ, Postquam sementem fecerunt, eorum inducunt greges, qui frumenti semen proculcant et in humidam terram propellunt ut vivum maneat, nec ab avibus absumatur. Quod ipsum Plutarchus uberius exponit, Sympos. l. 4. c. 5. Contra, reliquis mortalibus porcus odiosus est, tamquam frugibus et vitibus infestum animal. Hinc Odyss. ς. v. 29. Irus Ulyssi minatur, se pugnis omnes eius dentes excussurum,——— ςύος ὡς ληϊβοτείρης.Ut suis segetem depascentis.Nam, ut ait vetus Scholiastes, Ε᾿ὰν ἑυρεθῇ ςῦς ἀλλότριον ςπόριμον πεδίον βοςκομένη, ἐξοδοντίζεται, Si reperiatur sus aliorum sata depascens, dentes ei avelluntur. Quam legem apud Salaminios invaluisse, scribit Aelian. l. 5. c. 45. Atque ob id ipsum Athenien ses, in Cereris mysteriis, sues mactabant, Idem, l. 10. c. 16. Quin, si Veteribus credimus, haec victimarum omnium fuit antiquissima. Ovid. Fastor. l. 1. v. 349.Prima Geres avidae gavisa est sanguine porcae,Ulta suas meritâ caede nocentis opes.Nam sata vere novô teneris lactentia sucis,Eruta setigerae comperit ore suis.Idque ex doctrina Pythagorae, quem idem sicloquentem introducit, Met. l. 15. v. 111.——— ——— Prima putatur.Hostia sus meruisse mori, quia semina pandoEruerit rostrô, spemque interceperit anni.Qui sacrificandi ritus a Graecis postea ad Romanos transiit, qui praecidaneam porcam dicebant, quam immolare erant soliti, antiquam novam frugem praeciderent, in Festo. Vide quoque Gellium, l. 4. c. 6. Sed nec Cereri solum, verum etiam Baccho sues immolabantur, quia utisegetes, ita et vites ab illis perduntur ac vastantur. Unde Aristophanis Scholiastes, in Ranis, Actu 1. Sc. 7. Χοῖροι τῇ Δήμητρι καὶ τῷ Διονύσῳ ἐθύοντο, ὡς λυμαντικοὶ τῶν Θεοῖν δωρημάτων, Sues Cereri et Baccho immolabantur, ut qui utriusque Dei dona deperdunt. Apud Aegyptios, etiam Lunae. Hinc Aelian. de Animal. l. et c. cit. postquam dixisset suem nec suis fetibus devorando parcere, ac subdidisset, propterea hoc animal Aegyptiis utpote Πάμβορον καὶ μυςαρὸν abominationiesse, pergit, Πεπιςτευκαςι Αἰγύπτιοι τὴν ὗν καὶ ἡλίῳ καὶ ςελῆνῃ ἐχθίςτην εἶαι ὅταν δὲ πανηγυριζωςι τὴν ςελήνην, θύουςιν αὐτῇ ἄπαξ τοῦ ἔτους ὗν, ἄλλοτε δὲ οὔτε ἐκείνῃ, οὔτε ἄλλῳ τῷ τῶ Θεῶν κλ. Credunt Aegyptii porcum Soli et Lunae inimicissimum esse: cum vero Festum Lunae agunt, quotannis semel ei porcum immolant, alias nec illi, nec ulli alii Deorum etc. Auctor tamen Historiae Barlaami inter Numina quoque Aegyptiorum porcum recenset. In quo graviter eum errare licet dicat Iac. Ouzelius, Animadvers. ad Munucium Fel. excusari forte poterit ex iis, quae de usu porcorum in agricultura apud Aegyptios ante diximus, ob quam causam et boves vaccasque variis gentibus cultas notum. Ut de fero sue seu apro hîc nihil dicam, vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 29. Ex eadem causa, cui et aliae accesserunt, factum, ut a porcina Gentes non paucae abstinerent. Et quidem, quandiu stetit Iudaeorum Resp. nulli in Iudaea porci ne fuêre quidem. Hinc Patriarcharum opus camelis, asinis, bobus, ovibus et capris constitisse, cum identidem memoret Moses, suum, quos habuerint cum reliquo pecore, non meminit uspiam Et, cum e vicinis gentibus armenta et greges saepe abegerint Israelitae, sues in praeda bellica nusquam censentur, sive nulli fuerint, aut nullô locô habiti. David quoque Rex legitur alios habuisse praefectos super boves, alios super camelos, alios super oves et capras, sed de subulcis nulla mentio est. Unde Porphyrius, l. de Abstinentia a caede animalium, ullos in Iudaea nasci porcos, diserte negat. Neque obscurum, cur tantopere ab hoc animali abstinuerint Iudaei, cum, quod non nisi mortuum aliis prodest, ne mortuum quidem ulli usui Iudaeis esse potuerit, utpote quod, nec ad sacrificia, nec ad esum adhiberi, Lex illis permisit, tamquam immundum, Levitic. c. 11. v. 7. et Deuteron. c. 14. v. 8. Vide hac de re praeclara, apud laudatum supra Bochart. Part. eâd. l. 2. c. 57. Praeter Iudaeos veroetiam e vicinis populis, non nulli aemuli eorum, a porcina abhorrebant: Arabes, Plin. l. 8. c. 52. Saraceni, Hieronymus, in Iovinian. l. 2. c. 6. Phoenices, Herodian. l. 5. c. 21. Aegyptii, Herodot. l. 2. c. 47. Barcaeae mulieres, in Africa Cyrenaica. Id. l. 4. c. 186. Aethiopes, Porphyrius: Indi, Aelian. l. 16. c. 37. etc. Vide Eundem ibidem pluribus, ut et supra. Apud Romanos vero ex in stituto Aureliani Im peratoris porcinam populo distribui consuevisse, indicat Vopisc. in eius Vita, c. 35. Nam et porcinam carnem populo Rom. distribuit, quae hodieque dividitur: et gratis quidem, ut Victor Schotti docet; suitque tum institutus Praefectus dividundae porcinae, cuius Zosimus meminit, l.2. Λουκίανὸς τοῦ χοιρείου κρεως ἦν χορηγὸς, ὃ τὸ δημόςιον ἐπεδίδου τῳ Ρ῾ωμαίων δήμῳ, Luctanus suillae carnis erat Praefectus, quae publice dabatur Populo Romano. Alii erant Porcinarii urbis Romae, quorum mentio, in l. 1. Cod. de Suar. et Susc. l. 10. Vide quoque Symmachum, l. 1. Ep. 13. et Ioh. Calvin. Lexic. Iur. uti de Porcorum cibo infra voce Siliquae, stabulo Sudes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.